Hľadaný výraz: Lv 7,1-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est, 2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris. 3 Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia, 4 duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; 5 et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. 6 Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est. 7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae, 9 et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;

1

mail   print   facebook   twitter